monumenta.ch > Plinius > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 50
{XV} odor est iis cotoneorum, magnitudo quae Scaudianis, color rubes. ac ne quis sic ambitum valuisse claritatis e familia putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate. Cato adicit Quiriniana et quae tradit in doliis condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissima saporis, quae Petisisa nominantur. patrias nobilitavere Amerina et Graecula. cetera e causis traxere nomen: